Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 203
qui robustior est sapientiorque eo quod ex capite defluit, quam
sapientum
semen ex testiculis. His tamen rarus conveniret coitus cum
mulieribus
vivacioribus, strenuis et succi plenis et pinguedinis; quae
semen et spiritum eorum
optimum licet exilem exciperent, vivificarent,
multiplicarentque. Viri acuto
praediti ingenio natos generant
animo leves, acutos, furiososque. Viri vero graves,
sapientesque generant
crassos, stupidosque ut dictum est. Quapropter acutis
convenit
coniungere mulieres corpulentas, frigidiusculas, corpore et
animo
blandas, temperatasque. Sic enim semina mirifice coalescunt materno
semine
alente paternum abunde; simulatque temperante. Hanc
Deus ob causam inter alias,
solet in septentrionem Australe ad bellum
mittere, et septentrionales in Austrum, ut
scilicet femina inferantur.
Crassities enim, mollities, succulentia et blandus color
Longobardorum,
Gothorum, Hunnorum, temperaverunt tenuitatem,
parvitatem,
siccitatem, et caliditatem Italorum, Hispanorum, Pannoniorum
et Dalmatarum et
Asiaticorum; sicuti Italorum sanguis
nobilitavit Gallos, Germanos, Anglos et
Barbaras nationes civiles
sua mistione fecit, et ipse simul augmentum accepit. Sic
quidem proles
melior pulchriorque nascitur, sicut castaneae insertae,
nobiliores
sunt ordinariis non inserti, grandiores, pulchriores et
vigentiores.
Omnibus quidem hominibus inest anima a Deo immissa. Sed alij
ita
rudes sunt, quod bestiae apparent, alij vero ita sapientes quod Dij;
ergo id
procedit ex temperamento spiritus, ut in 2. libro
comprobatur, mentem agere patique cum illo, et non per se; cum
non sit abstracta, sed forma illius, totiusque compositi. Quam ob causam
in furiosis, rabidisque haud quaquam spiritui veritatem ostendere
et ipsius fallaciam potest, sed rapitur imaginatione, qua per illum in
illo afficitur. Temperies spiritus oritur ex seminibus maris foeminaeque
copulatis, et ex affectibus, quos spiritus cum semine effusus secum
fert. Idcirco spurij geniti in fugacitate, suspicione, et amore plerumque,
libidinosi sunt, acres, suspiciosi, vigiles. Geniti vero in mollitie,
molles; in ira iracundi, in infirmitate infirmi; Potest nihilominus semen
probius affectum perficere alterum, probitateque afficere. At
cum repugnantia sunt, gemellos faciunt, aut duplici animo. Verum et
stellae valent multum; ipsarum enim calor tunc disponit et postea
comparatur iuxta propriam virtutem, ac recipientis dispositionem.
Itaque monstra, et semibestiae, et multigenae figurae nati homines visuntur,
ex repugnantia seminum, vel defectu et abundantia; et quia
stellae calorem illi bestiae, cuius simulacrum gerunt, similem administrant.
Mas nascitur ex nimio calore quamvis matri interdum similis:
foemina autem ex modico calore in genitalibus, foras propellere eas
non valente: Sicut in Philosophia naturali scripsimus. Foeminas quoque
vidimus factas mares, ex libidinosa confricatione. De quo alibi.